- METALLINAE Castra
- METALLINAE Castramelius Metallinum, oppid. Extremadurae, ad Anam, ubi Zuiam amnem recipit, 17. leuc. a Pace Augusta in Ortum, uti et 7. ab Emerita. Patria Ferdinandi Cortesii, qui regnum Mexicanum occupavit; Nunc Medelin. Hinc nomen illustri familiae, quae ramus est stirpis Portocarrero. In hac enim cum Alfonsus Fernandus, Dn. de Moguer, duos haberet. filios, Martinus successor Patris fuit et per neptem Mariam, in Gironum familiam, hereditatem suam ac nomen transmisit: alter Rodericus Comitis Metellini (Hispanice Medellino) dignitate auctus est eamque suis post se rliquit. Natus enim ex Leonora de Monroy, vel Elvira Horozko, Beatricem seu mariam Pachecam (filiam Iohannis Pacheci Gironis Marchionis Villenae, qui obiit A. C. 1474.) sibi Iunxit, atque ex ca suscepit Iohannem Portocarrerum Comitem de Medellin: quô, et Agnete de Ribora (filia Perafani de Ribera Comitis de los Molares) genitus Rodericus Portocarrerus, ex Leonora Toletana suscepit Iohamem Portocarrerum Comitem de Medellin, maritum Mariae Osorae (Iohanne Portocarrerô Marchione de Villanova de Fresno genitae) et ex ca patrem Roderici Portocarreti Comitis de Medellin: cui Iohanna de Corduba (filia Ludovici Fernandi de Corduba Marchionis de Comares) genuit Iohannem Portocarrerum (cui uxor ubtigit Luifa Faiardo, filia Francisci Hurtadi de Mendoza, Marchionis de Almazan) Petrum Portocarrerum Comitem de Medellin (qui primis sibi nuptiis iunxit Mariam Mendoziam, filiam Garsiae Raimiri de Cardenas; alteris Annam, filiam Ludovici Ferrandi de Corduba, Cardona et Aragon. Comitis de Prades) Ludovicum, Franciscum et Mariam. Spenerus Etheatr. Part. 2. p. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.